- SISYRA
- SISYRAvox origine Graeca, pellis fuit lanata, quâ lecti insternebantur olim. Amm. Marcellin. de Iuliano l. 16. c. 5. Nocte dimidiatâ semper exsurgens, non e plumis vel stragulis sericis ambiguô fulgore nitentibus, sed ex tapete et Sisyra, quam vulgaris simplicitas Sisurnam appellat: ad quem locum multa doctiss. Lindenbrogius de Sisyra adnotavit, quae operae sit videre. Itaque craflum vileque erat stragulum, quod torale crassum et villosum interpretatur Budaeus.Alquando vero chlaenam quoque denotat vestemque villosam, et fere e caprarum pellibus confectam, quae cum esset aperta et reliquis vestimentis superindueretur, fibulâ in humeris nectebatur, ac colligebatur. Hinc veterib. Grammaticis est Χλαίνης εἶδος ἐυτελοῦς οιον ἐξωμὶς ἠ ἀπλοῖς τὸ τοιοῦτο τινὲς δὲ ἱμάτιον τραχὺ. περιβόλαιον ἀγικὸν, δουλικὸν ἢ χιτὼν δερμάτινος. Gallis eius usum tribuit Polyaenus, apud quam proin sunt qui commune Gallorum Sagum eâ voce intelligant; sed Sagum Gallorum, virgatum et intercurrente purpurâ distinctum fuisle, supra diximus, quod in veste hirta ac villosa, qualis Sisyra fuit, fieri non potuit. Vide Octavium Ferrarium de Re Vestiar. Part. 2. l. 3. c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.